Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 173
Unproofread scanNot analysed yet
Si quando obueniunt eiusmodi aegri malis curationibus corrupti, caueat sibi medicus prudens, ne eosdem sine habito respectu sanandos recipiat, quia saepe oleum &operam cum fama perdit. Verum enim vero quum penitus deserere aegros saepe religioni sit, id maxime agendum est, vt serio iniuncta strictiori diaeta noxios humores per sudorem elicere studeamus, subiectis in fine roborantibus. Quo nomine commendare licet sal volatile cornu cerui, &spiritum cornu cerui succinatum cum spiritu tartari, camphora &croco mixtum, qui cum decocto lignorum temperato, quod etiam ordinario potui inseruire potest, exhibitus potenter sudorem pellit, praesertim si regimen in lecto diaphoreticum accesserit. Cauendum tamen summopere est, ne excessu peccetur: quare per aliquot tantum dies sudare, postea quiescere &corpus bonis succis reficere, idque aliquoties alternatim repetere iuuabit. Inter haec danda est opera, vt aluus, quae plerumque clausa est, aperta seruetur: quem finem tum per clysteres emollientes &oleosos, tum etiam per rhabarbarum, mannam &sennae folia, stipitibus denudata, imo in nonnullis per sola alimenta lubricantia, vt sunt prunellae, poma Borstdorffiensia cocta &passulae tam minores quam maiores exacinatae, obtinere licet.