Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 177
Unproofread scanNot analysed yet
Dabantur itaque ex nostro consilio decocta tam saturatiora, ex speciebus alexipharmacis conflata vna cum tinctura antimonii acri, ad sudorem eliciendum mane capienda, quam secundaria temperata, potus loco haurienda, circa lecti vero ingressum cinnabarina in largiori dosi cum resina guaiaci &sale volatili viperarum commixta offerebantur. Syncipiti deraso cruribusque &brachiis famosum illud Vigonis emplastrum, aucta mercurii quantitate, camphora &balsamo de Peru vigoratum imponebatur, &subinde balneum adhibebatur Laconicum. Quibus remediis per duos menses continuatis, adiuuante Deo, aeger sine vlla saliuatione &mercurialium vsu exoptatae restituebatur sanitati; nisi quod membrum scirrho cancriformi obsitum adhuc aliquam postulare medelam videretur, quam externo linimento, ex aqua calcis viuae &sambuci, spiritu vini camphorato, saccharo saturni &mercurio praecipitato albo parato ex voto praestitimus.