# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 177

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/177

Dabantur itaque ex nostro consilio decocta tam saturatiora, ex speciebus alexipharmacis conflata vna cum tinctura antimonii acri, ad sudorem eliciendum mane capienda, quam secundaria temperata, potus loco haurienda, circa lecti vero ingressum cinnabarina in largiori dosi cum resina guaiaci & sale volatili viperarum commixta offerebantur. Syncipiti deraso cruribusque & brachiis famosum illud Vigonis emplastrum, aucta mercurii quantitate, camphora & balsamo de Peru vigoratum imponebatur, & subinde balneum adhibebatur Laconicum. Quibus remediis per duos menses continuatis, adiuuante Deo, aeger sine vlla saliuatione & mercurialium vsu exoptatae restituebatur sanitati; nisi quod membrum scirrho cancriformi obsitum adhuc aliquam postulare medelam videretur, quam externo linimento, ex aqua calcis viuae & sambuci, spiritu vini camphorato, saccharo saturni & mercurio praecipitato albo parato ex voto praestitimus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
