Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 178
Unproofread scanNot analysed yet
)innuimus, haec probe attenduntur: in scorbutico affectu raro in capite, fronte &ossibus tubercula dura valde dolentia prodire, neque raucedinem tam diuturnam adesse, neque etiam ossa narium spongiosa, sicut in lue venerea, occupari. Et profecto, permultum tam ad prognosin rite formandam, quam ad curationem recte instituendam refert, vt veram vtriusque morbi indolem exacte cognoscamus. Sicut enim venerea lue infecti antiscorbutica raro impune ferunt; ita contra scorbutici a mercurialibus, in quibus genuinum luis antidotum residet, plerumque grauiter laeduntur. Quare non mirum esse debet, quod a cochleariae spiritu in nostro aegroto mox pustulae copiosiores effloruerint. Praeterea, id quam maxime ex hoc casu ad vsum nostrum conuertere licebit, quod in mercurialibus propinandis admodum caute debeamus procedere, &ab usu eorum statim abstinere, quam primum imi ventris tormina &vomitus succedere videntur. Ita enim variat luis indoles in diuersis subiectis, vt interdum non aliis, nisi mercurialibus remediis cedere velit, interdum vero eadem plane respuat, &solis decoctis sudoriferis interpositisque laxantibus, praesertim inter initia expugnari sinat. OBSERVATIO IV. Nobilis quidam marti &veneri strenue deditus, viginti &sex annos natus, post immanes pedum, capitis, omniumque artuum dolores, in crure vtroque tuberculis obsidebatur squamosis &pruriginosis. Commendabantur aquae salsae, quibus per duo de viginti dies epotis infinita ascaridum copia per aluum primo exterminabatur, &mox venereae pustulae non modo in facie, sed in manibus quoque &pedibus expellebantur: vnde sepositis his aquis mercuriale remedium, ex conserua rosarum, theriaca &turpetho minerali compositum offerebatur, quo ter adsumto magna oriebatur diarrhoea &vomitio cum ingenti virium iactura. Lactis quidem &diascordii Fracastorei vsu deiectiones illae felifeliciter cohibebantur, sed dolores ac pustulae fixius inhaerebant. Quare denuo dabatur electuarium modo dictum, eo quidem effectu, vt sat larga promoueretur saliuatio, cum oris fauciumque exulceratione, teterrimum foetorem spirante. Gargarisma alioquin efficacissimum vlteriorem vlcerum progressum vix poterat retardare, vt potius haec latius serpendo interiora faucium depascerent dentesque male haerentes ex alueolis suis deturbarent. Tandem ad decocta lignorum temperatiora, quae etiam papaueracea habebant, deueniebatur, quibus in maxima quotidie copia adsumtis, simulque laxantibus, ad diuertendum saliuae fluxum, interpositis aeger tandem Dei gratia exoptatae reddebatur sanitati.