# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 179

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/179

EPICRISIS. Exhibet hic casus plura, tum ad penitius cognoscendam morbi indolem, tum ad curam rite instruendam necessaria, quae iam paucis expendere lubet. Inprimis autem notatu perquam dignum est, quod verminosa progenies lubentissime morbo nostro adsocietur, non aliam ob causam, quam quia ex putredinosa humorum corruptione quae in venerea lue admodum grauiter peccat, seminium illud verminosum facile generatur. Iam quidem ad ingratos hosce hospites ex intestinorum latebris eiiciendos, aquis salsis nihil est praesentius. At vero, sicut salsedo, seu rectius salsa humorum acrimonia venereum virus in scorbuticis corporibus valde acuit atque exasperat; ita etiam in praesenti aegroto aquae salsae potus minime fuit vtilis, sed potius noxius: siquidem inde non modo pustulae magis rodentes sunt expulsae, sed postea quoque, mercuriali remedio superingesto, copiosae per os & aluum deiectiones cum summa virium atonia excitatae. Ea enim medicamentorum, ex hydrargyro paratorum est indoles, vt salium connubium minus amice ineant, sed facile corrosiuam & virulentam adsumant naturam: quare omnes scorbutici, & quorum prima regio salsis & acidis scatet succis, serio cauere debent mercurialia, nisi saeuissima incurrere velint symptomata. Quod tandem ad plenariam huius mali rectissime haec decoctis humectantibus & sanationem attinet, papaueraceis, magna in copia haustis fuit peracta; siquidem naecce remedia rodentem humorum acrimoniam demulcendo, & per congrua emunctoria expellendo, non modo symptomatum atrociam egregie mitigarunt, sed causam quoque sustulerunt felicissime.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
