Latin
CONSPECTVS CAPITVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 18
Unproofread scanNot analysed yet
Qui siccioris naturae erant, illis tendines, nerui ac musculi crurum sursum trahebantur, vt flecti non possent, interdum cum acuto dolore, interdum sine eo: quidam in lecto cubantes se voluere non tamen pedes extendere valebant. Plurimi ex his, circa finem hiemis 1634. algidum, fatis cesserunt. In plurimis ea erat pedum infirmitas, vt iisdem inniti non possent, licet aliquem in lecto motum haberent. Maculae autem omnibus fere erant communes, quae multifarium coloratae primo instar lentium rubrae, dein caeruleae, tandem liuidae in artubus apparebant, tanta interdum latitudine, vt maximam cruris partem occuparent. Iunioribus gingiuae laxo ac flaccido luxuriabant tumore, quo fortius tacto ac fricato sanguis niger ac foetens effluebat simulque foetor oris ac masticationis defectus aderat. Leucophlegmatia, ascites, tympanites, atrophia, diarrhoea, icterus accedens mortem inferebat: aerem siccum aegrotantes non bene ferre poterant, propter sanguinis ebullitionem, hinc etiam nimius motus ipsis erat noxius. XXVII. Proposita iam mali scorbutici historia, eiusque signis &causis in liquidum deductis, facillimum erit, hunc morbum ab aliis, quibuscum ratione symptomatum &impurae dyscrasiae multum habet commercii, ad euitandam confusionem, distinguere. Equidem probe scio, plures &ante nos fuisse, &nostra adhuc aetate esse medicos, qui scorbutum eundem esse morbum perhibent, quem HIPPOCRATES libr. de intern. adfect. nomine ilei cruenti descripsit; siquidem in hoc adfectu, perinde ac in scorbuto, ingens ex ore foetor exhalat, gingiuae a dentibus abscedunt, sanguis e naribus manat, imo vlcera quandoque ex cruribus pullulant, horumque alia sanescunt, alia grauiora fiunt: at vero, quum de maculis, quibus se hodie intuentium oculis scorbutus repraesentat, altum apud HIPPOCRATEM sit silentium, &ipse quoque, voluulo cruento laborantes, ad ambulandum ac laborandum promtos expeditosque esse dixerit: cum tamen in scorbuticis languor. grauitas, frigus &crurum ad mouendum impotentia adsit, ego vix possum induci, quin ita sentientibus fidem adiungam.