Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 185
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Mirum profecto est, quantum testiculus sic dictus venereus &medenti &aegrotanti facessat negotii, si in tales inciderit, qui magna viscidorum, &difficulter mobilium succorum copia scatent. Sicut autem varia celerioris sanationis sunt impedimenta; ita, me iudice, haec praecipua sunt, quae ex ipsa partis structura pendent. Tam enim angusti sunt, &in ductus mirum contortos &anfractuosos abeunt innumeri testiculorum canaliculos, vt nonnisi tenuissimam &delibatissimam lymphae partem, quae seminis nomine insignitur, secernere possint. Quam primum vero a succo crassiori distenduntur, amisso robore suo facile scirrhosam labem contrahunt, quae postea difficulter curatur; maxime cum ob decliuiorem testiculorum situm valde difficilis sit humorum regressus, qui per se nunquam fere non varii generis stagnationibus ansam praebet largissimam. Si curationem spectamus, discere inde licet, quod saepe ptyalismus, maxime per mercurii inunctionem excitatus insignem hos tumores discutiendi habeat potentiam: imo interdum a sola scroti cum mercuriali vnguento inunctione ego tales tumores feliciter scio discussos, quos nec validissima alia remedia, nec ipse mercurius interne datus vnquam potuissent resoluere. Haec scribenti in memoriam incidit casus, vbi raucedinem veneream, cum tumore glandularum colli con plicatam sola inunctio plantarum pedum mercurialis ex voto sustulit, postquam antea innumera remediorum genera irrito effectu ruerunt adhibita. CAPVT (Hossm. Syst. T. IV. P. 5.) zec Digi CAPVI V.