Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 187-2
Unproofread scanNot analysed yet
His ita per tempus obseruatis mitiora videbantur omnia At vero, breui post in infima tumoris extremitate exiguus locus cuticula denudatus paucam plorare humiditatem videbatur, &circa instans mensium tempus praegressis phlogosibus, pectoris angustiis, partiumque infernarum refrigerationibus, in ipso tumore vas aperiebatur sanguineum; vnde sanguinis circiter octo profluebant vnciae, ante quam spiritu vini rectificato sisti poterat. Quae cum animaduerterem, suasor eram, vt aluus clysteribus crebro subduceretur, ad sanguinis ebullitionem sedandam pulueris temperantis, ex osse sepiae, conchis praep. succino praep. &nitro confecti drachma circiter dimidia cum paucis liquoris anodyni guttulis ex aqua, vel emulsione temperante interdum sumeretur; circa mensium vero periodum pilulae ad methodum BECCHERI confectae vna cum pulueribus temperantibus exhiberentur. Singula haec tamen prohibere vix poterant, quin scirrhosa haec excrescentia in ea parte, vbi humidum stillabat, in veram abiret putredinem, verumque vlcus cancrosum formaret; quod labiis valde tumidis ac duris praeditum, breui tempore magnam acquirebat cauitatem, magnamque materiae ichorosae, odore teterrimae fundebat copiam. His accedebat, quod per periodos sat larga recurreret haemorrhagia, quae multum semper sanguinis exhauriens non inane minabatur periculum; maxime cum virium robur cum ciborum adpetentia magis &magis decresceret, &ambo pedes tumore obsiderentur oedematoso. His ita constitutis ego denuo consultus ad auertendum, quantum licebat, putredinis progressum, externe oleum myrrhae per deliquium applicandum, &alternis diebus antimonium diaphoreticum vlceri inspergendum commendabam, super imposito semper emplastro Barbette saponato &probe camphoratoInterne ad vires resuscitandas ordinabam mixturam analepticam, ex aquae cinamomi sine vino, melissae, cort. citri sine vino, rosar. lilior. conuall. cerasor. nigror. anatica portione vnciis tribus, matris perlar. drachmis quabus &syrupi acetositat. citri vncia dimidia, inuicem probe mixtis paratam, &denique iusculis alimentosis, ex iusculo gallinaceo cum rasura cornu cerui decoctis, succoque citri vel aurantior. alteratis aegram reficiendam praecipiebam. Verum enim vero, conversis in peius symptomatibus, aegra vi morbi superata succubuit, &sicut audiui, lethali syncope exstincta est.