# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 187

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/187

In sicca autem, quam potissimum macilenti, senes, & qui temperamento pollent melancholico cholerico, experiuntur, minoris molis pustulae, pauco ichore seroso sunt refertae, quae tenuissimas neruorum fibrillas sub cuticula irritando, ardorem & pruritum inferunt fere intolerabilem. §. III. Sicca scabies quando squamosa atque crustosa est, & -- impetiginis post cuticulae, vel escharae abrasionem stigmata sub cute cruenta relinquens, accedente calore dolorificum & vix tolerandum adfert pruritum, & difficillime sanatur, vel sanata ex facili reuertitur, impetigo appellatur, siue scabies ferina, germ. die Raute, quae scorbuticis maxime & cacochymia serosa laborantibus est familiaris, & si in maiori est gradu, psora leprosa vocatur: de quo adfectu legi potest BARBETTE in sua chirurgia lib. 1. cap. VIII. & Wepferus observ. 214. Atque in pessimo hoc morbo caput etiam saepissime male adficitur, crustaque circum circa obducitur, ne facie quidem, labris, manibus exceptis. Praeterea, tota cutis vlcerosa saniem profundit serosam corrosiuam, cuticula abscedit continuo, vt frusta arida sine negotio detrahantur, cute subiecta obscure rubra, madorem acrem plorante; vnde foetor adest, & aegri ciborum valde adpetentes de intensa siti conqueruntur. Quodsi haec scabiei species gonorrhoeam, bubones alia- - scabiei que genitalium vitia excipiens non modo vniuersum corpus, maligna venereae. sed potissimum etiam faciem occupat, atque nodos & tophos in variis corporis partibus comites habet, & si dolores; qui fociantur, rodentes, terebrantes, & acres quasi morsus inducentes noctu exacerbantur, venerea dicitur & maligna.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
