# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 188-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/188-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/188-2

EPICRISIS. Sistit hic casus integram cancri tam occulti, quam patentis vlcerati historiam, vt eo melius inde cognosci possit, qua ratione hic corpori humano infensissimus morbus oriatur, latiusque proserpendo sese multiplicet. Primo autem omnium quoad originem notari meretur quod hoc mali genus in illa corpora praecipue cadat, vel in iis exacerbetur, quae longa tristitia premuntur. Nam inter decem cancro laborantes vix vnum datur indiuiduum, vbi non grauis moestitia praegressa fuerit. Deinde plenius inde confirmamur, quod satis diu scirrhosa durities, nisi irritetur, in glandulosa parte gestari possit, ante quam periculum corpori intentet. Quam primum vero pellicula summa erosa humor tenuis & aquosus plus minus acris exsudat, iam cancer serpere incipit, atque tum caro quae procedit, putris apparet, dolor cum calore intenditur, & orae rubent, tument ac fere exulcerantur venisque disruptis multum sanguinis effundunt. Vbi notabile est, quod, quo calidiora adhibentur medicamenta, eo color magis ad liuorem tendat, tumorque & dolor augmenta sumat. Tandem febris iungitur, quae paullatim cum reliquis omnibus vires sumens tot malis obrutos aegrotos interficit. In tali rerum statu cura tantum palliatiua tam in quam externa locum invenit. Interna talis est, quam supra commendauimus, vitando tam in diaeta, quam in medicamentorum oblatione omnia exagitantia. Externa eo maxime absoluitur, vt partem adfectam tam benignie quam malignis, praesertim cancrosis. fectam tepide habentes medicamentum praescribamus lene, quod vlcus sordidum repurget, cauitatemque repleat; licet nolendum, quod raro, imo nunquam fere hi scopi obtineri queant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
