Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 189
Unproofread scanNot analysed yet
Vera autem lepra Arabum, siue elephantiasis Graecorum morbus longe magis abominabilis est, cuius descriptionem optime tradidit ARETAEVS lib. IV. cap. XIII. &CEISVS lib. III. cap. XXV. in hunc modum: ignotus autem pene in Italia, frequentissimus in quibusdam regionibus is morbus est, quem ἐλεφαντίασιν Graeci vocant; isque longis annumeratur. Quo totum corpus afficitur ita, vt ossa quoque vitiari dicantur. Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet, &rubedo earum paullatim in atrum colorem conuertitur. Summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura, mollisque quasi squamis quibusdam exasperatur corpus emacrescit; os, surae, pedes intumescunt. Vbi veius morbus est, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur, febricuta oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit. A scabie &lepra plane differt adfectus iste vlcerosus, dum videlicet vlcera sordida musculosas potissimum partes, vt dorsum, brachia, femora, suras, lumbos occupantia, putridam plorant saniem, &mox in altero membro recrudescunt, mox in altero adolescunt, multos saepe annos durando. Atque tale morbi genus plebeiis, mendicis, &infimae fortis hominibus, qui impuro vitae genere vtuntur, inprimis solet esse familiare, &vulgo dicitur Wurmschaden; quo morbo etiam Lazarum laborasse multi ex medicis criticis adserunt. Saepius etiam complicantur vermes, qui vlceribus insigni multitudine innidulantur, vt nullis fere remediis deleri queant. Omnes hi subcutanei pustulosi adfectus contagio maxime serpunt &inficiunt; ideoque facile per concubitum, per lectos, per indusia, foedo pingui sudore imbuta, maxime vero omnium per pelles animalium &vestimenta ex lana contexta, (wollene Tuͤcher und Struͤmpfe) propagantur.