# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 191-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, OBSERVATIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/191-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/191-2

dationem thermae Carolinae, quae in obstructionibus vteri reserandis sordibusque impuris eiuendis egregiam praestant ener giam, sicut ego aliquoties vidi. Sed adhiberi debent in tempore, ante quam substantia vteri nimis erosa, & depascens corruptio praesens est, item si nondum febricula iungitur. Nec spernendi sunt effectus decocta vulneraria, qualia huic aegrotae finita Carolinorum cura praescripsimus, quae, si nimius genitalium ardor vrget, cum radic. altheae, glyzyrrh. poeoniae, & aliquot papaueris capitibus possunt temperari, vel cum lacte alterata adhiberi. Externe prosunt iniectiones balsamicae & putredini resistentes; si dolor vero ardorque infestant, liquorem instar emulsionis, vel etiam lac chalybeatum tepide infundere praestat. Nec omittenda plane sunt vlcus purgantia, si hoc ita situm est, vt talia commode admittat: quo fine commendari merentur pessaria, siue linteola contorta, cum essentia quadam balsamica, ex gummi elemi, myrrha, mastiche, aloe nepat. & similibus in spiritu vini extractis madefacta.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
