Latin
OBSERVATIO VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 191-3
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VII. Vir illustri loco natus, septuaginta annorum, iracundiae Vlcus labis inferioris deditus &calidiori semper conclaui adsuetus, qui magni prinsanatum. cipis consiliarius complures annos vita sedentaria in consiliis dandis ac conscribendis consumserat, ex improuiso per dentis acuti morsum inferiori labio illatum tuberculum sibi contrahebat durum &dolorificum, quod sensim paullatimque disruptum vlcusculum formabat non adeo bonae indolis serpens, ichoremque purulentum fundens. Qui auxilii ferendi causa aderant medicus &chirurgus, neglecta curatione interna, solis externis curationem moliebantur, eoque fine potissimum digestiuum cum balsamo de Copaiua &melle rosato mixtum adplicabant. Ego autem, cum per litteras &meum requireretur consilium, primo omnium venaesectionem, quam vir illustris ob inualescens senium diu omiserat, in peOo 2 de adde administrandam suasi; posthaec vero totum curationis negotium eo direxi, vt vniuersa sanguinis &humorum massa, quae in senili corpore, &sub vita motus experte non exigua impuritatis labe inquinata videbatur, debitis internis remediis depuraretur; idque eo magis erat necessarium, cum totus corporis ambitus instar ictericorum flauo colore defoedatus minoribus pustulis summoque pruritu vexaretur.