# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 192

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/192

§. XIV. Iam reddenda erit ratio, qui fiat, vt cutis vitia in variis subiectis adeo multum inter se varient. Sed id magna ex parte, quantum ego quidem assequi possum, a diuersa aetatis periodo deriuandum est. Etenim, quoniam textura cutis ratione aetatis valde immutatur, dum alia in puerili & iuuenili, alia in virili & senili esse solet: inde etiam efficitur, vt pustulosi illi, qui cutem diuersimode adfligunt, morbi aliam atque aliam naturam & genium induant, variisque modis sese exserant. Ex physiologicis enim pro certo adsumendum est, in puerili & iuuenili corpore plures in cute canaliculos esse minimos copiosiora etiam in eius superficie poros & foraminula hiantia, quam in adultis & aetate crescente, vbi tubuli magis angustantur, coalescunt & solidescunt. Ita in senibus interstitia membranarum cellulosa vt in toto corpore, ita praecipue inter cutim & subiectas partes humore pingui minus replentur, sed rugae seniles formantur: vnde ob pinguedinis defectum vascula exhalantia & pori cutis contorquentur, curuantur, comprimuntur. Quibus suppositis, iam facile reddi poterit ratio, cur in senili aetate scabies sicca, serpigines cum intolerabili pruritu, herpes miliaris &c. praecipue sint familiares; contra vero in infantibus & pueris sanguineo-pituitosis & obesis, ob seri & pinguedinis copiam. magis tales adfectiones, quae multum saniei fundunt, proueniant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
