# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 194-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, OBSERVATIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/194-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/194-2

Idem tulit fatum praesens virgo, quae ex mensium fluxu propter vitam sedentariam, potus inopiam & acidorum comestionem suppresso molestum maminae tumorem & vlcerosam labem obtinuit. Erat autem hoc vlcus benignae indolis, licet in comparatione cum aliis vlceribus curatu difficilius, quod vel ex eo vnice apparet, quia pus aluit & cicatricem recepit. Tantum enim abest, vt omnes partium glandulosarum tumores & exulcerationes in cancrum, seu malignum vlcus semper abeant; vt potius felici omine abscessum saepe benignum faciant, curationemque admittant. Id vero potissimum solet contingere in subiectis sanis, vegetis nullaque sontica, vel tamen facile emendanda humorum dyscrasia infectis; sicut quidem in nostra aegrota animaduertere licet, quae restituto mensium fluxu depuratisque paululum succis alacrior reddita vim morbi felix superauit. Plures obseruationes euolui possunt in obseruat. & responsis meis medicinalibus Tomo I. casu LVIII. & LIX. Tom. II. casu CIX. CLXXI. & alibi. CAPVI VII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
