# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 194

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/194

Aliter vero res euenire solet in cholericis, compactiori corporis habitu praeditis, & senibus, qui scabie magis sicca, aliisque pustulis & papulis, vel nulla, vel exigua humiditate plenis adficiuntur; & hi quidem propter largam humoris lentescentis progeniem & tubulorum cutis angustiam, a depresso naturae robore inductam, quod non modo omnium functionum segnitie, sed & praecipue pulsus tarditate ac debilitate, quae tardiorem sanguinis & humorum circuitum demonstrat, abunde satis se exserit. §. XVII. His itaque expositis, quae ad generaliorem cutis morborum tractationem pertinere visa sunt; proximum nunc est, vt specialius de veris causis agamus. Vera autem, proxima & immediata horum malorum causa nulla alia est, quam serum impurum, viscidum & acre, quod in tenuissimis cutis tubulis stagnando, nerueasque fibrillas lancinando, & leuem ibi inflammationem producendo, varias rosiones, pustulas & exulcerationes, efficere, adeoque singulos istos curaneos morbos cum omnibus hactenus enumeratis symptomatibus, excitare valet. Quam violentae autem & virulentae indolis sit corrupta illa sub cute stagnans materia, vel ex eo satis perspicue apparet, quod omnes fere grauissimi & lethales tam chronici, quam acuti morbi, iique potissimum in systemate neruosarum partium radicati materia eiusmodi virulenta ad habitum corporis propulsa possint solui, & eadem contra ad interiora repulsa excitari. §. XVIII. proDocet hanc veritatem ipsa experientia. Sic enim innumerae stant obseruationes auctorum fide dignissimorum, quae asthma spasmodicum, arthritidem, podagram, & alia plura mala per solam scabiem soluta, eademque ex scabie suppressa oborta commemorant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
