# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 197

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/197

Accedit, quod sub tali imminuto sanguinis motu structura organorum & viscerum tam sanguificationi quam bonorum succorum secreretioni destinatorum vt sunt hepar & lien, mirum in modum deprauetur: vnde vasis & viis angustioribus redditis, particulae acres, salsae, sulphureae & viscidae minus rite segregatae ipsam sanguinis mixtionem ingrediuntur, eamque impura diathesi, quae largam nostris morbis materiam suppeditat, inficiunt, contaminant, corrumpunt. Atque ideo etiam fieri deprehendimus, vt hypochondriaci, scorbutici & cachectici, qui simili sanguinis & viscerum labe laborant, in varia externae cutis vitia incurrant. Quae singula quum non tam facile possint emendari & ad pristinam conditionem reuocari, simul in aprico est ratio, quare non modo impeditus sit labor, eiusmodi adfectus, si temporis longinquitate altas radices egerint, penitus tollere, verum etiam cur semel curati ex facile recrudescendo pristinam adornent tragoediam. §. XXI. Ad tam grauem vero & sonticam partium solidarum, ip- Causae remotae sunt: sansorumque viscerum in nonnullis deprauationem variae concurguinis excrerunt causae; ex quibus agmen ducunt suppressae sanguinis in tiones supnobiliori sexu per haemorrhoides in sequiori per menses pressae. in iuuenili aetate per nares excretiones, nec non omissae in plethoricis subiectis consuetae venaefectiones. Etenim, quum sub tali rerum statu, praesertim si lautum viuendi genus accesserit, increscens sanguinis & humorum copia tardiorem circulationem, & impeditam succorum vitalium depurationem efficiat, non potest non inde sanguis sensim paullatimque impuritatibus variis repleri. Id quod eo magis solet accidere, aer humidus & vbi saluberrimum transpirationis negotium ab aere frigido, vappidus humido & vappido, noxiisque vaporibus repleto retardatur: quare etiam homines demissis & vappidis domiciliis inhabitantes, paludibus & locis aquarum inundationi obnoxiis accolentes, item carceribus inclusi, & populi ad frigido-humidam septentrionis axem spectantes, prae omnibus aliis tam crebro scabie & reliquis cutis deturpationibus tentantur. Nec aliud quidquam, quam humida & inaequalis aeris constitutio, quae vere & autumno regnat, in culpa est, quod his anni conuersionibus hi cutis adfectus praesertim prodeant, vel recrudescant; & quod certis temporibus maiorem pruritum ardoremque excitent: sicut M. N. C. Dec. III. ann. IX.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
