# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 198

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/198

obs. 205. tale quid crescente luna factum esse commemorant. Atmosphaera enim, seu ambiens nos aer cutis tonum, & inde pendentem transpirationis successum vel constringendo, vel relaxando mirifice moderatur, & sicut bonus, purus & elasticus aer intimam boni sanguinis crasin conseruat; ita impurus & vappidus contrarium plane effectum exserit. Qua de re optime olim cecinit elegantissimus poeta, LVCRETIVS lib. Est elephas morbus, qui propter flumina Nili Gignitur Aegypio in Media neque praeterea vsquam. §. XXII. Nihil quoque solennius est, quam quod subitaneae aeris mutationes, & susceptae ex puriori leuiorique aere ad densiorem transmigrationes varia cutis male adfectae pathemata inducant; licet non negandum sit, quod etiam ciborum, aquarum & cereuisiarum mutatio, quae aliam sanguini schesin inducendo, nouas particulas, easque forte colatoriorum diametris minus respondentes ingenerat, suum conferat symbolum. Hinc ego plures scio, qui ex Gallia & regionibus trans Rhenum sitis, aliisque locis vitiferis, subtiliori aere donatis, ad nostras oras, vbi duriorem & rigidiorem atmosphaeram habuerunt, profecti, exactis aliquot mensibus scabie sunt correpti. Rectissime igitur LVCRETIVS loc. cit. multorum morborum originem ab aeris mutatione deriuat, his verbis: Inde aliis alius locus est inimicus Partibus ac membris varius concinnat id aer: Proinde, vbi se coelum, quod nobis forte alienum Commouet, atque aer inimicus serpere coepit

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
