# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 201

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/201

Ego autem aliquoties, & nuper modo litteratum vidi, qui veris leprosis symptomatibus adfectus per annum & vltra cum suis domesticis sine horum noxa versatus est. Aliter vero res sese habet in Graecia, vbi hoc morbi genus longe magis est contagiosum: & perplacet mihi ideo AETIVS, qui lib. AIII. cap. XXV. ita scribit: non absurdum fuit, puerorum gignendorum gratia per rariora interualla coire; neque in totum contagiosae successiones huius adfectionis in omnibus fiunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
