# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 202

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/202

Inter externa ea commendat, quae detergunt & tumores resoluunt, & sapone sordes in balneo abluendas suadet, vel etiam balneum, cui lapathum acutum & sulphur incoctum fuerit, ceu summum detergens praescribit. Ad tumores axungiam leonis & vrsi, aequis portionibus cum sale alcalino mixtam; ad acres vero fluxiones mitigandas & exulcerationes leniendas decoctum foeni graeci & hordei, oleumque rosarum, tum abstergendi, tum madefaciendi fine proponit: & si carnes liueant, prius, quo locus succulentus reddatur. scarificandum iubet. Inter cibos, quos simplices, boni succi & concoctu faciles esse decet, decoctum brassicae cum cumini liquamine, in coena staphylinum, siue daucum Germanicum, ex marinis ostreas, ex piscibus saxatiles, ex auibus perdices & columbas, ex fructibus horaeos & vina dulcia &c. summopere commendat. Neque minus rationem habendam statuit in somno, vigiliis & locis ad domicilium deligendis, aeque ac in corporis exercitiis, quae per cursus, per vocem & varias corporis conuersiones instituere, & citra lassitudinem congruenter intendere iubet. Nec denique reticendum est, ARETAEVM albi hellebori vires in hoc morbo non satis posse dilaudare: siquidem illum omnium purgantium efficacissimum dicit potentia & qualitate non vitiosa, qui per exiguam portionem & modicam dosin vetustorum morborum omnium, radicibus firmis inhaerentium, vnicum esset remedium, & ex difficili respiratione facilem, ex pallido vultu floridum efficeret. §. III. Curationem non dissimilem, profligandae elephantiasi. & Cak opportunam proponit CELSVS lib. III. cap. 25. Protinus inter sum. initia sanguinis per biduum miiti debet, aut nigro veratro venter solui.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
