Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 204
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam tamen singuli hi adfectus exanthematici, vlcerosi &pruriginosi ratione locorum, corporum &temperamentorum, nec non ratione habitus corporis &vitae generis multum inter se differunt atque erudito hoc seculo ars nostra salutaris efficacioribus instructa est remediis; optime nobis consulturi sumus, quando veterum curandi methodum certis limitationibus &nonnullis in nostro climate annotatis cautelis includimus atque perficimus. Et primo quidem, quod attinet ad prauos humores per varias sanguinis detractiones minuendos, tenendum est, coeius piam sanguinis venaesectione euacuandi pro differenti redundantia secundum aetates, vires &consuetudines, aestimandam esse. Neque senibus, qui aut ventilationibus sanguinis artificialibus, aut naturalibus adsueuerunt, eiusmodi diminutiones penitus sunt dissuadendae: siquidem cognita nobis sunt exempla senum tam virorum quam mulierum, iam supra octogesimum annum natorum, quibus insigni cum fructu in variis cutis morbis vena fuit incisa, vel naturales sanguinis excretiones per fluxum haemorrhoidalem cum leuamine reuocatae. Quodsi vero subiecta sunt pinguia corporis. que habitu spongiosiori praedita, vbi plerumque ingens venarum copia &exilitas deprehenditur, praesentius ego tutiusque esse obseruaui, sanguinis &humorum massam per scarificationes, conuenienti tempore inspa tas diminuere, praesertim quando vires, ob morbi diuturniatem cibique inappetentiam depressae parciorem desiderarunt depletionem. Neque hoc remedii genus semper sufficit, vbi hypochondriaci &haemorrhoidalibus adfecti molestiis eiusmodi morbos incurrunt. Sed tum temporis debitam sanguinis vacuationem per sanguisugas ano applicandas tentare &moliri praestat. Interdum euenit, vt corpora nonnulla, in quibus plesanthora magis serosa peccat, quam sanguinea, copiosam inire guinis missionem aegerrime ferant. Quare tum aliud decet consilium, &,si nimia alimentorum voracitas, vt saepissime sit, primam mali caussam &originem dedit, curam per abstinentiam commendare, optimisque regulis adornare.