# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 205

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/205

In eo autem quam maxime vtilissimae huius curae consistit methodus, vt aegri ab omnibus carnibus pinguibus, elixis & glutinosis, vt sunt porcinae & bouinae, a lacticiniis, omnibusque inflantibus & multum alimoniae praebentibus abstinendo, carnibus magis assatis & leuioribus, vt sunt auium, perdicum, gallorum, columbarum &c. paneque bis cocto vtantur, interpositis nonnunquam, ad alui lubricitatem conseruandam, vuis maioribus passis, prunis Damascenis coctis, pomis Borstdorffianis, & huius generis aliis lubricantibus. Quoniam tamen nocere solet quaeuis subitanea victus mutatio, ita instituenda erit haec inediae medela, vt ne simul ac semel, sed paullatim potius, & quasi per gradus aegri a pleniori victu ad tenuem & parciorem descendentes huic sensim sine damno adsuefiant, eamque pro circumstantiarum ratione per aliquot dies, vel septimanas continuent. Quod monitum haud minus necesse est cura finita, ne subito ad plenum victum denuo adscendamus. VII. Praeter haec, sub toto huius curae decursu cereuisiarum po- requirit tus, alias familiaris debet remoueri, substitutis in potus lodecocta cum sat larga & sufficiente quantitate decoctis, quae species humorum depurationi & edulcorationi inseruientes, succisque superfluis exsiccandis & solidis partibus roborandis accommodatae ingrediuntur, vt sunt temperatiores quaedam expertae virtutis & familiarissimi vsus radices, chinae, sarsaparillae, lapathi acuti, scorzonerae, cichorei, glycyrrhizae, polypodii, cortices ligni sassafras, cascarillae, cinamomi, viscus quercinus, rasura ligni sassafras, santali rubri, & plura huius generis alia, quae pro varia intentione inter se mixta in aqua pura ita decoqui possunt, vt ad specierum vnciam vnam librae duae, siue mensura aquae recipiatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
