Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 209-2
Unproofread scanNot analysed yet
vel neruorum systema nimia sensibilitate praeditum; item si corpus magis exsuccum &macilentum, quam pingue &laxum deprehenditur, vel si humorum acrimonia &mordacitas magis, quam crassities &viscida tenacitas delinquit, tum prorsus alia in medendo via ineunda est; atque in tali morbi statu non solum antiquissimi, sed omnes etiam sapientiores nostri aeui medici lacticinia, &inprimis lac asininum, serum lactis bubuli &caprini, lac cum aqua mixtum non satis laudibus possunt extollere. Ita praeter HIPPOCRATEM, CELSVM &ARETAEVM, qui insignem lacti virtutem in scriptis suis tribuunt, maxime DIOSCORIDES lib. II. cap. 75. curam cum lacte conuenienter institutam vtilissimam censet in superficiei corporis molesta prurigine, in maculis &facto ibi vitiosorum humorum decubitu: seorsim vero lib. citato serum lactis ad cutaneos adfectus his verbis commendat: datur (lactis serum) iis, quibus sine vehementia deiectiones molimur aduersus lepram, elephantiasin &efflorescentias per totum corporis habitum erumpentes. Et profecto, eximiae sunt huius diaetetici remedii vires: siquidem non tantum crassos, viscidos &ferme coagulatos humores diluit &fluxiles reddit, meatus viscerum obstructos reserat, &acrem humorum salsedinem contemperando partes sicciores humectat constrictasque relaxat; verum etiam per vrinam &aluum noxios humores placide educit, expellit, euacuat. §. XIV. Quoniam tamen non parum interest, vt tum quantitas, -quomode sit instetuentum iustum tempus bibendi lactis eiusque seri determinetur, optime nobis consulemus, si veteres in eo duces eligamus &sequamur. Ex his autem princeps &quasi antesignanus est ipse HIPPOCRATES, qui in lib. epidem. VII. lac asininum vel lactis, inprimis caprini serum per plures dies bibere praecipit: &lib. IX. de intern. adfect. lac per quadraginta &quinque dies, (Hossin. Syst. T. IV. P. 5.) dies, tertia aquae mulsae parte addita se propinasse refert. Serum lactis per menses &vltra adsumi posse, testes sunt grauissimi SYLVATICVS atque RIVERIVS, qui eodem in grauissimis adfectibus ad XII. XX. &XL. dies summo cum emolumento vsi, plurimi sunt in commendando eius potu. Nec aliter sentit doctissimus HVGENIVS epistol. &consultat. medic. Tom. II. lib. 1. qui ad magnum &antiquum totius corporis pruritum mitigandum seri lactis in maiori quantitate potum ita suadet: qui exiguam illius quantitatem potant, frustrantur sine alterationis &expurgationis.