# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 209

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/209

& sudeEx classe eorum, quae solidas partes ad motum excretorifera rium stimulando, paullo potentius humores tenaces colliquant, omnibus aliis praeferendum est lignum guaiacum cum cortice suo; quod sicut recto vsu saepissime lui venereae penitus eradicandae vel solum sufficit: ita etiam in subcutaneis adfectibus, qui adhuc mitioris sunt naturae, euellendis non contemnendum est remedium. Praeter hoc vero inprimis huc referenda sunt medicamenta ex mineralium regno petita, e quibus eminent tinctura antimonii tartarisata & acris, regulus antimonii medicinalis, sulphur antimonii Glauberiana, vel nostra correctum methodo, cinnabarina, &, si venereae malignitatis suspicio subest, antimonium crudum per coctionem vsurpatum: quae remedia in conuenienti dosi & matutino tempore cum decoctis purificantibus in lecto potandis exhibita, vel aliis diaphoreticis adiecta praestantissimam ferunt opem, dum lympham commouendo, obstructiones in angustissimis glandularum tubulis existentes reserant, adeoque sanguinem & lympham egregio effectu depurant. Licet vero propositae hae ad depurandam sanguinis & in nonhumorum massam curationes magnae snt efficaciae, & excel- nullis mer. lentis virtutis; suppetunt tamen casus & exempla, vt in ele- curialia phantiasi & venerea scabie videmus, vbi altius infixa venenatae indolis caussa parum inde commodi & emolumenti repetitur, sed validiori adhuc remedio opus est, quo praeter argentum viuum & parata ex eodem medicamina, si vires aegri consentiant, nullum datur potentius, ad pertinacissimos externi habitus morbos vincendos ac debellandos. Siquidem subtiles eius particulae intima vasorum penetralia subeundo & penetrando, impactos iisdem humores viscosos corrigunt, extricant, dissoluunt, & aucta fibrarum in toto corpore vi systaltica, per omnis generis emunctoria, aluum, sudorem, & praecipue per glandulas & ductus saliuales, mediante saliuae copiosiori fluxu eiiciunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
