Latin
CONSPECTVS CAPITVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 21
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXX. Inter morbos cum scorbuto multum similitudinis habenA cachexia. tes, iure quoque numerari debet cachexia, quae a nostri aeui medicis plerumque scorbutica appellari solet. At vero, quo patefiat, quantum hos morbos intercedat discriminis, scire licet, cachexiam neque contagio propagari, neque populariter grassari, nec gingiuis adeo esse intensam, nec denique maculis corpus deturpare; quae omnia tamen in vero scorbuto tantum fere non semper contingunt. Imo demum ipsa causa materialis in scorbuto aliter est comparata, quam in cachexia: in hac enim seri magis tenuis, quam glutinosi &