# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 21-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/21-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/21-2

acris delinquit copia; vnde etiam externum corporis habitum valde relaxatum, flaccidum & tumidum obseruamus. §. XXXI. Constituta sic nostri morbi ab aliis sibi cognatis diffePrognosis. rentia; sequitur iam, vt indicemus, quomodo de eius euentu & curatione firmum & prudens ferre iudicium possimus. Et primo quidem in genere notare licet, scorbutum ex iis esse adfectionibus, quae nec subito aegrum inuadunt, nec subito eum deserunt, sed testudineo quasi gradu procedentes, ad mitigationem aeque ac curationem multo tempore exactaque victus ratione opus habent. Vnde etiam fit, vt noster adfectus, si vel leuis error committitur, facile recrudescat, praesertim si a parentibus, haereditario quasi iure, ad liberos descendit; & tum raro etiam tollitur radicitus. Idem quoque contingit, si inueteratum est malum, si corpus senile, vel a praegressis morbis valde debilitatum & exhaustum, invadit; tunc enim sensim ad hydropem, atrophiam, paralysin, conuulsiones, carum, lethargum, apoplexiam, sphacelationem extremorum, aliaque lethalia mala viam sternit. Aliter contra res se habet, si malum est incipiens, aetas iuvenilis, habitus corporis strictior, & origo eius a contagio: tum quippe curatu est facilius, maxime, si eius fomes per menses, haemorrhoides aut diarrhoeam criticam subtrahatur. Facilius quoque sanationem recipit, si locus mutatur & ex insalubribus maritimis, septentrionalibus, ad meridionales plagas fit transitus. Porro quando hypochondriaci, cachectici & gonorrhoeae virulentae impliciti, in symptomata incidunt scorbutica, cura quidem difficillima, sed non pro summe desperata habenda est. Res notatu perquam digna est, quod, licet homines in regionibus septentrionalibus valde sint robusti; nihilo tamen minus ex hoc morbo laborantes aegrius conualescant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
