Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 211
Unproofread scanNot analysed yet
Neque idcirco ii spe sua frustrantur, qui, praeparato prius corpore, succi ex modo dictis herbis recentibus &contusis expressi vnciam vnam, aut plus cum sero lactis per aliquot septimanas propinant. §. XVII. Demum, inter optima grauiorum cutis adfectionum auxilia refertur etiam viperarum cura, quae tam apud venerandam antiquitatem, quam apud recentiores medicos est celebratissiEnimuero ma, ideoque minime a nobis praetermittenda. penes HIPPOCRATEM, si scripta eius euoluimus, nullus, quod scio, reperitur locus, quo viperarum vsus adstrui possit; verum ARETAEVS, GALENVS, AETIVS, &ex Arabibus RHASES &AVICENNA, horum animalium virtutes in lepra, elephantiasi, &omnibus a maligna impuritate proficiscentibus cutis vitiis sanandis non satis possunt depraedicare: quinimo mirabilem totius corporis renouationem inde promittunt. Celebris ille Neronis archiater, ANDROMACHVS trochiscos e vipera paratos pro principali theriacae suae, ceu summi alexiterii remedii ingrediente constituit: &hos omnes secuti praestantissimi Itasiae, Galliae &Germaniae medici, MERCVRIALIS, QVERCETANVS, SOLENANDER, BALLONIVS &c. similiter viperis magnas tribuerunt laudes; donec Iulius PALMARIVS, constantinus medicus Parisiensis lib. de morb. contagios. cap. IX. veterum in hoc genere promissa &anilem credulitatem acriter perstrinxit, addito in testimonium Iounne FERNELIO, qui adseruit: medicamentis ex vipera more veterum adparatis, elephantiasi laborantibus adhibitis nullum subsecutum fuisse salutarem effectum, cum neque viscerum constitutio hoc modo melior facta, nec verrucosa tubera, nec increscens cutis deformitas fuerit emendata, sed omnia potius symptomata exasperata.