Latin
METHODVS MEDENDI SPECIALIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 213
Unproofread scanNot analysed yet
METHODVS MEDENDI SPECIALIS CVM CAVTELIS. Voniam admodum diuersa est naturarum &humorum peccantium constitutio, differre quoque solet ipsa ho rum adfectuum curatio. Ne igitur in quocunque delinquamus, praecipue omnium causae, quae induxerunt malum, probe sunt inquirendae &distinguendae. Ita, si ob nimiam voracitatem vitamque desidem humorum abundantia in culpa est. abstinentia &exercitio ante omnia opus est; si crudi, viscidi humores, sub temperamento maxime phlegmatico caussam suppeditant, euacuantia per aluum, mediante infuso vinoso proficient subiungendo illa, quae transpirationem leniter mouent; si corpus est plethoricum, &ab omissa sanguinis missione, vel critica sanguinis fluxione cohibita eiusmodi foedae cutis asperitates &exulcerationes oriuntur, initium curationis à sanguinis per venaesectionem vel cucurbitulas detractione facere, eaque subiungere remedia oportet, quae salutares has excretiones conuenienter reuocant; si corpus est iuuenile, macilentum, &cholericae complexionis, plurimum proficient, ceteris paribus, diluentia, acrimoniam temperantia &depascentem aestum refrigerantia, vt sunt serum lactis, acidulae cum lacte, nitrosa &per aluum euacuandi scopo potiones mannatae; si viscerum &ventriculi imbecillitas regenerationi succorum impurorum fauere animaduertitur, ventriculum roborantia, quae digestionem adiuuant, insignem ferent opem. Quodsi autem prohibita insensilis per poros transpiratio &tubulorum cutis obstructio causa mali praecipua est, infusis theiformibus, leniter diaphoreticis &frictionibus recludere occlusos pororum hiatus medicum decet. Dd 3 igi Quando per scabiem &cutis varia exanthemata chronicae &difficiles aegritudines, tanquam per crisin terminantur, maximopere cauendum est ab omnis generis euacuantibus per aluum, vrinam, imo quoque a sanguinis missione, ne ex nabitu corporis ad interiora materia virulenta retrahatur. Elegans hanc in rem locus exstat in leann. LANGII epist. XVI. Tom. I.