Latin
METHODVS MEDENDI SPECIALIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 215
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hanc sibi viam ipsa natura, quam in medendo ducem sequi debemus, eligit; sicut non modo ex spontaneis &in largissima saepius copia profluentibus sudoribus, verum etiam exinde satis concludere licet, quod multa habeamus exempla, quae testantur: scabiem aliaque cutis vitia, si praesertim a contagio, vel ex alius morbi praecedentis reliquiis, vt febribus intermittentibus &continuis, podagra, colica conuulsiua, asthmate &c. originem sumserunt, sponte subortis vel arte excitatis sudoribus fuisse sublata. DiaphoretiSplendent autem diapnoica virtute, sanguinemque &huca hoc fine mores simul fluxiliores reddunt infusa theiformia, ex herbis prosicua. scordii, veronicae, scabiosae, fumariae, cardui benedicti, floribus sambuci, radice pimpinellae &lapathi acuti confecta; quae largiori in copia hausta in promouenda materiae malignae expulsione egregie se gerunt. Huc quoque ex compositis spectant, dictisque infusis vel iungi, vel interponi possunt, mixtura simplex, liquor noster anodynus mineralis cum spiritu bezoardico Bussii &cornu cerui succinato ad tertiam partem remixtus; vel etiam pulueres diaphoretici, ex antimonio diaphoretico, cerussa antimonii, &huic analoga materia Krügneri perlata, additis in refracta dosi antimonio crudo, regulo antimonii medicinali, sulphure stillititio &eius floribus, cinnabari, aethiope minerali, &huius census aliis, quorum supra iam in ipsa curatiua methodo §. X. mentionem fecimus. Atque tales pulueres vespertino tempore, sicut liquida spirituosa matutino, vel ex aqua, vel ex vehiculo aquae flor. sambuci, cardui benedicti, fumariae, scabiosae &c. possunt propinari. Ipsi quidem curationi sociari &interpolari debent meHis iungantur &inter. dicamenta diapnoica, sed sola non sufficiunt; atque cuponantur deratio positive diaphoretica, praesertim in siccioribus subiectis, cocta &tatantum abest, vt ad salutem quidpiam praestet; vt potius maxuntia. lum exacerbet, &ex simplici prurigine pustulosum adfectum cum pruritus incremento producat.