# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 216

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, METHODVS MEDENDI SPECIALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/216

Quae cum ita sint, necessicessitas omnino postulare videtur, vt non modo appropriatos potus, quales sunt in cholericis corporibus decocta temperatoria & lacticinia, in phlegmaticis laxioribus saturatiora decocta, in sufficiente quantitate haurienda ordinemus; verum etiam remedia primarum viarum suburram euacuantia, & simul visciditatem seri ac lymphae incidentia, vt sunt pilulae mercurio dulci vigoratae, vel in debilioribus leniora infusa laxantia praescribamus, eademque post sex vel octo dierum interuallum semper repetamus. Infantibus autem & pueris scabie vexatis speciatim commendandum est hocce purgans: Recipe pulueris Cornachini scrupulum vnum, mercurii dulcis grana octo, syrupi cichorei cum rhabarbaro drachmas duas, aquae fumariae vnciam dimidiam. M. F. haustus, qui pro aetatis ratione offerendus. Saepe pruritus, maxime si lignorum decocta & sudorifera accedunt, ad lypothimiam vsque augetur, quia ichorosi halitus & salia subtilissima acria horum ope ad habitum corporis maiori in copia propelluntur. Quod vero si incidit, merito abstinendum est ab omnibus exagitantibus, & potius lac cum aquis herbarum antiscorbuticarum vt nasturtii aquatici & fumariae mixtum, serum lactis vel solum, vel virtute herbarum alterantium impraegnatum, nitrosa, emulsiones, & balnea aquae dulcis debent administrari. §. VII. Scabies & aliae cutis defoedationes si ante tempus recedunt, vel externis sulphuratis, mercurialibus, refrigerantibus tractantur mox pessimorum symptomatum syndrome solet adornari. In quo casu praeter ea, quae superiori loco expellendi fine commendauimus, optime se gerit mercurius dulcis, alterante magis scopo, quam laxante datus, nec non flores sulphuris ad octo vel decem grana cum absorbente quodam propinatae; hac tamen adhibita cautela, vt sub mercurii exhibitione sulphuris vsum omittamus: ab vtroque autem abstineamus, si febrilis quidpiam, vt saepe fit, concurrit. §. VIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
