Latin
22
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 22
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius rei rationem adferre videtur aphorismus HIPPOCRATIS (XXX.) a SPONIO allegatus, qui hic est; quibus corpus male transpirat, ii robustiores sunt, &minus aegrotant; si vero aegrotant, difficilius restituuntur. Etenim in populis regiones septentrionales inhabitantibus, quorum cutis a nimio frigore crassa, densa &constricta est, portio sanguinis subtilior &spirituosa, retinetur, nec tam copiose &liberaliter exhalat, vnde populi eiusmodi regionum sunt robustiores. Quandocunque vero hi homines aegrotant, difficilius a morbis, qui per transpirationem sanari debent, ob cutem valde densam &constrictam, conualescunt §. XXXII. In specie vero notandum est, quod tumores, in partibus subito erumpentes &breui euanescentes, saepius indicent paralysin; ventris vero tormina &continuae circa vmbilicum contorsiones, vel sphacelationem intestinorum &subitam mortem in senibus, vel tympaniten post se trahant. Maculae, quo magis ad colorem nigrum vergunt, eo peioris sunt indolis, sique in vlcera abeunt, difficillimae fiunt curationis, vt potius in corruptionem sphacelosam saepissime desinant. Pessimum quoque est, si gingiuae &adiacentes partes exulceratae carnem ad ossa absumunt &abscessum in mandibula formant.