# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 220

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, METHODVS MEDENDI SPECIALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/220

aliis experiundum relinquo, hoc tantio tuto admitti possit, quod desperatum eiusmodi remeditum commonefaciens um, nisi in desperatis casibus nunquam sit adhibendum. XIV. Inter externa recensenda etiam sunt balnea, tam naturalia, quam artificialia, quae ex sola aqua dulci, cum radicibus helenii, enulae, lapathi, herbis fumariae, scabiosae saponariae &c. decocta, peropportune parantur, atque in psora leprosa & elephantiasi, praemissis internis sanguinem purisicantibus, tum ad cutis tonum roborandum, tum ad impuras & squamosas sordes abluendas, insigni cum fructu adhibentur. Nec minorem merentur commendationem balnea, ex scoriis metallicis martialibus & venereis confecta, quarum illae de terreo-salina & sulphurea martis substantia participant; hae vero sulphure multo & sale vitriolico turgidae sunt, adeoque in roborando partium fibrosarum tono insignem exserunt efficaciam. Atque ex hoc fundamento maxime sese probarunt eiusmodi balnea in morbis cutaneis, a nimia spissitudine & corruptione humorum seroso-lymphaticorum oriundis, quales sunt: scabies, serpigo, herpes & achores &c. sicut hac de re nonnulla exstant exempla in dissertatione sub praesidio meo habita de balneorum artificialium ex scoriis metallicis vsu medico: vbi herpetem malignum pag. 13. scabiem pag. 18. & lepram pag. 20. iisdem sublata diuersis exemplis comprobaui. Imo demum huc merito ducenda sunt balnea aquae dulcis fluuiatilis cum furfuribus decoctae, debitaque lactis recentis admixtione temperatae, quae praesertim in scabie sicca, omnibusque adfectibus cum insigni cutis aspredine iunctis, & speciatim quidem in molestissimo senum pruritu auxilium ferunt praestantissimum. XV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
