Latin
METHODVS MEDENDI SPECIALIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 221
Unproofread scanNot analysed yet
Quum nullum prorsus medicamentum, nisi recto vsu iuuet, plurimumque in omni curatione rite perficienda intersit, quo ordine &quo tempore remedia administrentur, vtilissimus erit labor, si genuinam methodum iam allegatis topicis vtendi cum debitis cautelis suppeditemus. Probe itaque sciendum est, remedia externa semper in postremis esse collocanda, &nunquam applicanda, nisi tota sanguinis &humorum massa viscida, acris, corrupta debitis internis corrigentibus ac depurantibus ad blandiorem temperiem fuerit redacta. Neque facile sub vsu externorum negligere prorsus decet interna, praesertim diaphoretica, sed haec potius eo fine sunt continuanda, vt quae forte intus remanserint impuritates expellantur. Quae vtil issima monita sin flocci penduntur &minus obseruantur, mille oriuntur mala, prioribus longe maiora, &saepe cum vitae periculo coniuncta. Ita crebrius annotare mihi licuit, particularem scabiem, quae specialia quaedam loca, v. g. manus, pedes, nucham &faciem occupauit, praepostera methodo per sinimenta consolidantia suppressam graues neruosi generis adfectiones, vt spasmos cynicos, epilepticos, passionem iliacam, febres inflammatorias cum deliriis, cardialgias, asthmata, &hydropicos tumores excitasse, quae vix aliis modis, quam reuertente priori morbo quieuerunt. Huc etiam referendi sunt casus medicinae meae consultatoriae inserti, vbi Cent. I. casu XXVIII. male curatam scabiem haemoptyseos &epilepsiae causam attuli, ¢. I. casu IX. in epicrisi ad vertiginem contulisse demonstraui. Maiori vero &certiori damno plerumque adhibentur vnguenta mercurialia. Mirifice quidem mox post inunctionem aliquot dierum, paucis tantum in locis tendinosis &neruosis instituta euanescunt exanthemata, quia sine dubio fibrillares &nerueae cutis partes a medicamento hoc actiuiori stricturam quandam patiuntur, qua particulae humoris vitiosi e tubulis subcutaneis partim expelluntur, partim ad interiora repelluntur. At vero, si corpus non sufficienter antea ab impuris sordibus fuerit depuratum, transpiratio imminuitur, &vis materiae morbificae impetuose ad interiora, maximeque ad partes nerueo-tendinosas conuertitur; vnde praeter alia mala, arthritidem fixam subortam nouimus. XVI.