# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 222

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, METHODVS MEDENDI SPECIALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/222

Superest adhuc peculiaris cutis deprauationum species, cuius facienda erit mentio. Nominatur illa gutta rosacea, quae nihil aliud est, quam faciei defoedatio & decoloratio cum rubedine, squamulis, & interdum pustulis tuberculisque inaequalibus iuncta, a sero sanguineo plus minus impuro, copiosius ad vasa capillaria faciei aduecto enata. Sunt autem variae guttae species, quarum leuissima est, si tantum naturali maior rubedo circa nasum, in fronte, vel certis locis faciei obseruatur; peior si in quamulas abit, pessima, quae pustulis & tuberculis est obsita. Atque hi diuersi gradus a differente causa in variis subiectis dependet. Siquidem non omnis gutta rosacea prauos & impuros succos, quos natura singulari beneficio ad partes extremas summamque cutim faciei amandet, pro causa agnoscit, sed potius in nonnullis a turgescentia & distensione vasculorum minimorum capillarium, vel etiam lateralium, quae nullam alias lympham coloratam vehunt, deriuari debet. Aliter vero res sese habet, si causa huius exanthematis in materia subtili actiua acri quaerenda est; quae quo volatilior est, eo plus penetrat in neruosarum membranarum texturam, inque iis corporibus, quae generis neruosi debilitate & scorbutica sanguinis diathesi laborant, longe maiorem exercet tyrannidem. XVII. Leuior huius mali indoles in subiectis sanis, vegetis, nullaque sontica impuritatis labe infectis leuiorem quoque & minus sollicitam postulat curationem; sed in iis plerumque a maiori sanguinis ebullientis ad superiora motu proueniens saepe solis temperantibus, diluentibus & deriuantibus feliciter tollitur. Longe vero pertinacius scorbuticis inhaeret corporibus; in quibus sine remediis sanguinem purificantibus nihil mitigatur. Ego igitur in eiusmodi casibus optimo cum successu ordinaui sequentem potionem per aliquot hebdomades adsumendam. Recipe aquae fumariae, beccabungae, nasturtii aquatici, acetosae, ana libram vnam, seri lactis caprini libras tres, arcani duplicati drachmas tres, nitri depurati drachmam vnam M. D. S. potio cuius libra vna mane & a meridie, si consentiat ventriculus, haurienda. Aliis eodem depurandi fine praescripsi sequentes species: capiantur herbae sumariae, scolopendrii, scabiosae ana manipulus vnus, rad. cichorei vncia vna, corticis capparum vncia semis C. D. S.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
