Latin
CONSVLTATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 225
Unproofread scanNot analysed yet
CONSVLTATIO. Singularis, quocum per aliquot menses, vir spectatissimus conflictatur affectus; non alius est, quam pustularis scorbuticus, a dyscrasia humorum, salsis, acribus, impurisque sordibus refertorum originem trahens. Hanc in sanguinis massa iam diu delituisse, vero est simillimum; quum autem aeger sub memoratis nuptiis, gulae forsan nimium indulsit, dein corpus vehementiori saltatione exagitavit, ac brevi post sub frigido diutius versatus aëre, salutarem perturbavit transpirationem; commovit utique, ac quasi suscitavit silentem hactenus hostem. Vnde catarrhales primum faucium adfectiones, ac podagricos pedum dolores expertus; his per metastasin ad dorsi spinam retrocedentibus, in molestum illum, quo adhuc laborat, pustularem pruriginosumque incidit morbum. Quum vero istae efflorescentiae salutari plane consilio, eo respicere decet mead cutis superficiem sint compulsae: iis potissimum vtatur redentem, ut naturae ductum sequutus, humorum massam depumediis, quae integram sanguinis ac (Hoffm. Syst. T. IV. P. 5.) randi, saliaque scorbutica attemperandi, ad exitum disponendi, &per alvum cutimque e corpore proscribendi virtute pollent.