Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 227
Unproofread scanNot analysed yet
Dabantur itaque ex meo consilio medicamenta blande diaphoretica, maxime autem nitrum cum camphora &antimonio diaphoretico mixtum, substituto in potus locum decocto cornu cerui calido. Qua methodo id efficiebatur, vt infensissimis hisce symptomatibus euanescentibus denuo noua prodibant cutis excrementa, quae postea per decoctum veronicae in copia haustum, pulueribus leniter absorbentibus &temperantibus, vnguento sulphurato &balneo perfecte sanabantur, EPIRCISIS. Docet inprimis haec morbi historia, quod scabies sit contagiosa, facileque possit cum illis corporibus communicari, quae iam sanguinis quadam dyscrasia, ob peruersam victus rationem, laborant. Frequentissimus autem huius morbi prouentus in autumno solet contingere, quia sub hoc anni tempore turbulento, &quoad tempestates inconstanti perfacile saluberrimum transpirationis negotium impeditur, magnaque sordium excrementitiarum copia in sanguine accumulatur. 2) Notare licet, vehementem alui purgationem retropellere posse scabiem, dum sic humorum motu ad peripheriam corporis imminuto, cutisque colatorio spasmodice quasi constricto, salia causticae indolis acria per sudorem non amplius eliminantur, sed retenta &intus reiecta facile febriles motus suscitant. Equidem non nego, in scabie omnibusque subcutaneis adfectibus primam regionem a biliosa amurca esse repurgandum, sed vt remediis per epicrasin &paullatim agentibus, vti sunt infusa vinosa, id fiat, etiam atque etiam moneo.