# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 228

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/228

OBSERVATIO III. Femina tenerrimae constitutionis, biliosa & viginti annos nata, tempore adhuc frigido ad acidulas Pyrmontanas profecta, iisdem per quatuordecim dies sub coelo frigido & humido sine vlla valetudinis noxa vtitur. Domum autem reuersa elapsis aliquot hebdomadibus maximo totius corporis pruritu exercitabatur quem inopinato sat multae pustularum efflorescentiae in manibus, cum tumore & dolore inflammatorio sequebantur, quae succedente tempore ingentem sanici copiam stillabant. Consultus vir chirurgiae peritus puluere exsiccante, ex tutia, creta & cerussa composito manus perpetuo ichore madidas diligenter conspergebat. At vero loco sperati salutaris effectus tussis oriebatur vehementissima cum summa praecordiorum anxietate, & in ipsis muliebribus, quae valde intumescebant, aegra intensissimum sentiebat pruritum. Ego igitur in consilium adhibitus, quum singula haec mala a materiae peccantis in corpus repulsione enata facile augurabar, remoto puluere siccante, tincturam antimonii tartarisatam cum infuso radicis enulae, quod fortiter expellit, quotidie adsumendam commendabam; ad tumorem autem dolorificum in pudendis abigendum, emplastrum emolliens cum pauxillo camphorae mixtum ordinabam. Nec spem fefellit haec curandi ratio: siquidem tussi inde composita, reliquisque symptomatibus sublatis, rursus in partibus extremis plurimae efflorescebant pustulae, quae postea decenti corporis purgatione, subiunctisque in fine vnguentis sulphuratis & balneis ex voto deciderunt, pristino cuti nitore per vnguentum nostrum cosmeticum reddito. EPICRISIS. Quae praesentem aegrotam grauiter vexauit scabies ex intempestiuo acidularum vsu suam duxit originem. Quodsi enim aquae eiusmodi frigidae sub frigido-humida aeris constitutione in copia hauriuntur, non potest non inde liberior transpirationis successus suspendi, atque magna impuritatum salinarum & excrementitiarum copia colligi, quae deinde, calidiori aere accedente, cum impetu ad extremam corporis superficiem expelluntur, vbi stasi sua inflammationem & varii generis exulcerationes producunt. Iam aequum iustumque tuisset, naturae in expellendis & corrigendis his sordibus interna ope succurrere. At vero, quum chirurgus externis siccantibus materiam corpori infensam retroegerit, non mirum est, pessima suborta esse mala, quae nisi reuocatis exanthematibus, & acri materia denuo expulsa abigi non poterant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
