Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 229
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO IV. Seabies maAccidit aliquando hic loci, vt tota domus scabie inficeligna cum retur maligna, quae tamen inprimis maritum in pedibus aeque tub rculis in ac manibus miserrime diuexabat. Erat ille quadragenarius, cute. constitutionis gracilis &macilentae, temperamento praeditus cholerico, paululumque ad melancholiam inclinante; victu delectabatur duriore, potu consistentiori, studiisque nimis intentus vitam agebat sedentariam: quamobrem non poterat non sanguinem generare spissiorem, &deinceps scabie infectus aliis longe grauius &diutius decumbere. Manus enim &pedes innumeris obsidebantur pustulis, quae pruritu fere intolerabiles per plures septimanas impediebant, quo minus pedibus incedere, vel manibus quidquam prehendere valeret. Enimuero, ad submouenda haec mala venam secandam praebuit, pilulis aliquoties ventrem purgauit, sudauit, &balnea adhibuit, sed sine vllo constantiori effectu; vt ootius scabiosae illae pustulae, quae membra derelinquere videbantur, breui post pleniori redirent agmine. Ego quum primum aduocarer, Carolinarum vsum suadebam; hoc vero consilio neglecto, sequenti ratione aegrum diuina gratia restitui. Primo omnium praescribebam pilulas huius compositionis: Recipe extracti panchymagog. Crollii, gummi ammon: mercurii dulcis, cinnabaris natiuae praep. singulorum drachmam dimidiam, sulphuris antimonii aurati, salis succini ana grana decem, olei ligni sassafras gutt. X. M. F. I. a. pilulae ex scrupulo vno numero XX. quarum duodecim singulis tribus diebus mane capiebantur, superhausto &interposito infuso veronicae calido.