# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 23

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/23

rius medicis obediunt regulisque diaeteticis aegrius se submittunt, sed per medicamenta cito curari cupiunt: vnde fit, vt subinde ab vno remedio ad aliud, ab vno medico ad alterum transeuntes malum ipsi deterius reddant, praesertim si natura remediis adsueta, medicamentorum, vel etiam optimorum virtutem eludit. Huic accedit, quod perpauci sint medici, qui rebelles hos morbos congruis remediis, conuenienti ordine, methodo, & dosi adhibendis, recte tractare didicerunt. Plerumque enim heroica adhibent medicamina; cum tamen instar regulae generalioris scire liceat, scorbutum, inter chronicos facile grauissimum, non validis & fortioribus, sed lenissimis & simplicissimis tractandum esse remediis. THESES THERAPEVTICAE. Indicationes UActenus de scorbuti origine, indole & euentu satis videcuratoriae & mur disseruisse, nostrum nunc erit ostendere, qua ratio praeseruatone atrox hic morbus commode possit auerti tutoque sanari. riae, ad quas Sicut autem duplex hic scopus in nullo facile morbo obtiobtinendus netur, nisi ad arcendas & tollendas eius causas tam proxiacit. mas, quam remotas omnem intentionem omnemque remediorum energiam dirigamus: ita quoque vix melior scorbutum tum praeseruandi tum curandi datur methodus, quam quae quae remouendis eius causis est dicata.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
