Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 230-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Non raro in artis exercitio obseruare licet, quod non modo scabies, sed &alia externa cutis vitia valde sint rebellia, omniumque remediorum vim penitus eludant. Quod vero si euenit, non obscurum solet esse indicium, magnam lymphae subesse impuritatem &visciditatem, quae obstructiones glandularum vel subcutanearum, vel meseraicarum, ipsorumque viscerum pro causa agnoscit, in quarum partium alterutra fermentum quasi residet, quod diuturnos hosce adfectus alit atque sustentat. Cuius rei plenissimam faciunt fidem obseruationes corporum, vel lepra, vel aliis pertinacissimis morbis demortuorum, vbi glandulas, praesertim meseraicas valde magnas &tumefactas persaepe inueni. Quae cum ita sint, in vsum practicum haec eximia redundat cautela: omnem frustraneam esse sanguinis depurationem, quantumuis alias probatam, nisi id medicus perficere satagat, vt penetrantioribus ex minerali regno petitis remediis obstructas glandularum minimorumque tubulorum vias reseret atque recludat.