Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 233
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe etiam obseruaui melancholicos, nimio guaiaci vsu elephantiacos factos. Tum quoque paucis interiectis curam suppeditat in hunc modum: tubeo illum quotidie mane sumta sesquidrachma crystalli montani praeparati cum succis fol. nympheae, ribes &berberorum superbibere seri lactis, cum tantillo salis prunellae, quantum posset. Deinde in stramineo lectulo, sub altissimo molendino iacentem, stillicidium ex alto in bepatis regionem cadens excipere aquae gelidissimae, neque motu, neque solaribus radiis calefactae. Hoc cum mane &sesquibora ante coenum, aliquot dies fecisset, sanissimus &pulcherrimus est fuctus. Et profecto, si dicere licet, quod res est, nihil perniciosius potest excogitari, quam subiectis cholericis, macilentis &scabie sicca laborantibus decocta guaiacina propinare. Causam si quis quaerat, in promtu est. Etenim, quum exoticum hoc lignum abundanti, eoque subtili resinoso &acerrimo sale, quod etiam vehementem movet sternutationem, prae aliis scateat, iudicatu facillimum esse arbitror, hoc ipsum fibras corporis, per se iam rigidas adhuc magis intendere, &vna cum sudore, quem plerumque largiter mouet, bonos succos effundere, qui tum viribus sustentandis, tum acribus salium spiculis contemperandis inseruire deberent.