# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 234-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/234-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/234-2

EPICRISIS. Perquam notatu dignum est, quod adfectus hic pustulosus anno climacterico septenario septimo contigerit: eamque ob rem non inepte climacterica scabies appellari mereatur. Licet vero annorum climactericorum in corpus humanum potentia non adeo sit cognita atque explicita, vt vera eius ratio cuique pateat; nihilominus tamen negari minime poterit, his aetatum periodis multa notatu digna in machina nostra accidere, & varios inprimis actus depuratorios a natura institui, quae, si superantur, ad sanam & longiorem vitam multum conferunt momenti.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
