# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 237

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/237

EPICRISIS. Omnia pustularum genera frequentius autumnali & vernali proueniunt tempore, ob atmosphaeram frigido humidam & subitaneas aeris mutationes, quae virtuti elasticae fibrarum, pororum, omniumque meatuum valde inimicae saluberrimum transpirationis opus facile cohibent: vnde ex retentis istis sordibus impuris, salinis, & de nouo coeuntibus, tanquam ex fonte pustulosi cutis morbi propullulant. Multo vero magis particulae eiusmodi excrementitiae in succis vitalibus accumulantur hieme frigido-humida; quando ob praegressam calidiorem tempestatem perspiratio fuit intensior. Tum quoque infantes praecipue vermibus solent laborare, quoniam autumnali tempore per fructus horaeos in copia comestos magnam succorum viscidorum & acidorum colluuiem in primis viis collegerunt, quae postea, maiorem ciborum adpetentiam excitando, corruptionem humorum magis magisque promouet. Atque tantum refert, anni temporum constitutiones bene intelligere: quare optandum esset, vt medici ad praeternaturales tempestates magis attenti aeris & ventorum mutationes per barometra & thermometra diligentius obseruarent: qua ratione futurum esset, vt multi grauiores & epidemice grassantes morbi promtius possent praeuideri, congruaque diaeta & paucorum remediorum ope in tempore auerti. Ili. OBSERVATIO VIII. Affectus cuVir illustrissimo loco natus, septuagenario maior, hatis lepram bitus corporis macilentioris & vasculosi, qui a primis iuuenArabum aetutis annis diaetae vinosae addictus, quotidie tres vel quatuor mulans. vini mensuras potauerat; omnem prope vitam, exceptis leuioribus, quas catarrhales dicunt molestiis, integra gauisus est valetudine, maxime cum corpus strenue semper exerceret, sanguinemque ter vel quater in anno detrahendum curaret.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
