Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 239-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Quum ego ad plurimas serenissimorum Principum aulas euocatus saepe consilio &auxilio prodesse debui, peropportunam habui occasionem, pancraticam viuendi rationem penitius cognoscendi, atque varias colligendi obseruationes, quae summorum virorum diaetam &valetudinis statum accuratius declarant. Id autem quam maxime annotare mihi licuit: complures, inordinatae licet diaetae crebrisque vini compotationibus adsuetos constanti sanitatis fructu gauisos esse, quamdiu, corpus motu exercuerint; inualescente vero senio, vel aliis de causis ad vitam magis sedentariam redactos, mox varia valetudinis incommoda, &maxime quidem vertiginem, visus imbecillitatem, apoplexias, pectoris angustias, appetitus prostrationem, molestos hypochondrii, inprimis sinistri dolores, imo arthritidem &oedematosos pedum tumores incurrisse, sectisque post mortem corporibus lienem plerumque ita se repraesentasse, qualem supra docuimus. Ratio in procliui est.