# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 239-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/239-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/239-2

EPICRISIS. Quum ego ad plurimas serenissimorum Principum aulas euocatus saepe consilio & auxilio prodesse debui, peropportunam habui occasionem, pancraticam viuendi rationem penitius cognoscendi, atque varias colligendi obseruationes, quae summorum virorum diaetam & valetudinis statum accuratius declarant. Id autem quam maxime annotare mihi licuit: complures, inordinatae licet diaetae crebrisque vini compotationibus adsuetos constanti sanitatis fructu gauisos esse, quamdiu, corpus motu exercuerint; inualescente vero senio, vel aliis de causis ad vitam magis sedentariam redactos, mox varia valetudinis incommoda, & maxime quidem vertiginem, visus imbecillitatem, apoplexias, pectoris angustias, appetitus prostrationem, molestos hypochondrii, inprimis sinistri dolores, imo arthritidem & oedematosos pedum tumores incurrisse, sectisque post mortem corporibus lienem plerumque ita se repraesentasse, qualem supra docuimus. Ratio in procliui est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
