# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 240

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/240

Quamdiu enim sufficienti motu & exercitatione succi vitales aequaliter per corpus distribuuntur, & saluberrimum se & excretionum negotium in ordine seruatur; tamdiu peruersae diaetae noxa facile auertitur, nec statim morbi, in humorum stagnationibus fundati ingruunt. Quamprimum vero, mutato vitae genere mobili in immobile, pristina lauta vinosaque diaeta continuatur, non possunt sane non, circulo sanguinis retardato, visceribusque sensim infarctis, grauiora inde mala & sonticae valetudinis laesiones in corpus redundare. Ceterum morbus, quo serenissimus noster laborauit, lepram Arabum aemulare videtur; & notabile est, quod lien tam magnus fuerit repertus: vnde nos recte in sententia nostra confirmamur, pertinaciores & valde rebelles externae cutis adfectiones nunquam fere non nobilioris cuiusdam visceris laesionem pro causa & fundamento agnoscere. OBSERVATIO. IX. Vir quadraginta annorum, temperamenti sanguineophlegmatici, diaetae addictus crassiori, & in loco septentrionem versus spectante aere vtens humido, vappido & scorbuti generationi apprime fauente, ante annum & quod excurrit in itinere comprehensus lecto incubuit, in quo forte scabiosus contagii sui miasma reliquerat: vnde non multo post in scroto ingentem percepit pruritum, quem quum digitorum scalptu mitigare voluit, leuis intumescentia & taediosum materiae humidae, colore albidae ex poris stillicidium exceperunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
