# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 245

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/245

Referri huc etiam debent fistulosa, ex variis sinubus siue canalibus callosis, indolentibus composita, & orificiis saepius arctis, praeduris & callosis cncta, quae si cicatrice interdum obducuntur, materia copiosa acris, al as quaerendo vias nouo plerumque orificio foras prorumpit. Sed de his in sequenti capite sigillatim. - causa forCausa vlcerum proxima & formalis a plerisque hodiermalis est puni etiam aeui medicis acidae corrosiuae esse naturae statuitur. trado At vero, quum in sanguine purum acidum nunquam detur, neque vllum vlcus, siue sit exedens cancrosum vel cariosum, absorbentibus, quae acidum facillime tollunt, sanari possit, nec denique foetor acidi praesentiam subindicet: veritati magis consentanea illorum videtur sententia, qui omnis in vlceribus exesionis causam non tam salinae admixtae acrimoniae, sed potius formali humoris putredini adscribunt. Ea enim vis est ac potentia putredinis, vt non modo intestino motu texturam & vnionem solidorum plane dissoluat ac destruat, particulisque sulphureis a terrearum partium vinculo secedentibus foetorem excitet taeterrimum, verum etiam mirifice sese multiplicando, humores & partes solidas accedentes eadem putredinis labe inficiat, contaminet, corrumpat. VI. quod arVerum enim vero, quum putredo motu intestino fergumentis domentatiuo, foecunda salium & sulphuris genetrix sit, minicetur me certe peregrinam salino sulphuream indolem in vlceribus sinuosis excludimus: odor enim, pruritus & celerrima sanae partis corrosio eiusmodi salino-sulphureum & acre principium clarissime demonstrant. Tum quoque in putredine vera latet ratio, cur vlcera difficilis sint curationis, ossiumque caries, si semel radices egerit, multo labore longissimoque tempore exterminari vix queat; cum tamen, si simplex tantum acidus & cor& corrosiuus humor veram vlcerum causam perficeret, is facili negotio posset corrigi penitusque inuerti.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
