# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 247

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/247

Sic enim in artis exercitio non raro solet contingere, vt interna phlegmone pulmonum & pleurae in empyema, inflammatio pancreatis, renum, vesicae, intestini recti & vteri, in vlcera mali moris transeat. Eodem modo externe ab erysipelate scorbutico, vnctuosis male tractato vlcera oriri iam olim HIPPOCRATES sect. VII. aphor. L. & lib. epidem. VI. sect. III. §o. 35. eleganter docuit. In partibus quoque glandulosis tumores duri scirrhosi, vehementer dolentes, inueterati vel male tractati, propter sanguinem nimis viscidum, frigidum & ad discussionem ineptum successu temporis exulcerantur & tum perfacile, nisi prudentis medici opera accedat, in pessimae indolis vlcera fistulosa & cancrosa degenerant. Cuius quidem rei testes sunt luculentissimi mammae, parotides, glandulae subaxillares, maxillares & colli, musculo mastoideo instratae & substratae, nec non glandulae inguinales, quae ex copiosis & angustissimis canaliculis tam sanguineis, quam excretoriis, folliculisque membranaceis contextae, ob stagnantem & coagulatum inibi humorem, duritiem induunt, & in scirrhum abeunt, qui perfacile inflammatur, & post inflammationem malignum vlcus relinquit. Accedit demum violenta partium contusio, quam presso vt aiunt pede, humorum sequitur stagnatio, inflammatio & ad putredinem propensio: quam ob rem etiam in extremis maxime partibus, vt manibus & pedibus, a grauiori quadam contusione frequentes, easque periculi plenas vlcerationes deprehendere licet. VIII. Vtut vero vlcera violentam plerumque externam causam -- viscerum praegressam habeant; nihilominus tamen a causa etiam inter- lubes & morna, seu vitiosa humorum viscerumque labe suam ducunt ori- bi praegresi ginem. Sic GALENVS lib. IV. de compos. med. serm. XX. lienem & iecur male adfectum vitiosi humoris in vlceribus genuinam esse causam iudicat, & perite addit: his antea provisis ad consolidandum vlcus veniendum esse. Neque huius rei ratio e longinquo erit repetenda. Etenim, quando impedito sanguinis per hepar & lienem circuitu, sordes excrementitiae non satis a massa sanguinea segregantur, non possunt certe non maximae in omnes humores impuritates redundare; quae dein per stagnationem, in subiectis praesertim languidis, facile ad maiorem corruptionis gradum euehuntur. Atque ideo etiam fieri obseruamus, quod hypochondriaci mensium vel haemorrhoidum suppressione laborantes cachectici, scorbutici, hydropici & hectica tabidi, qui talem viscerum corruptelam intus plerumque alunt, prae aliis ad vlcerum generationem sint dispositi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
