# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 248

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/248

Quo etiam illi debent referri, qui post variolas, morbillos, febres & inflammationes vlcera externarum partium cariosa dysepulotica, internarum partium apostematoda experiri solent; vix aliam ob causam, quam quod consumta sanguinis parte balsamica, tenui & nutritia, reliquus cruor difficilius circumagitur, ideoque facile in effoetam ac putridam abit diathesin; licet non raro vsu veniat, vt a praegresso morbo in sanguine materiae relicta sit copia, quae tanta posthaec mala excitare valet. Praeter haec vero, aetas iuuenilis, infantilis & senilis, habitus corporis laxus, spongiosus seu copiosis & exilioribus vasis donatus, temperamentum sanguineo-phlegmaticum, intemperantia in victu, aer squalidus & humidus, & vita laboris expers &c. mirum in modum vlcerum generationi velificari solent. Horum enim omnium ea est indoles atque potentia, vt sanguinem copiosum, &, ob languidiores excretiones impurum, multaque humiditate praeditum ingenerent: qua ratione non potest fere non accidere, vt exinde tardior, segnior & impeditior sanguinis succedat circuitus, qui omnis cacochymiae & impuritatis mater est foecundissima; sicut e contrario vegetior sanguinis circulus omnes heterogeneas partes a mixtione animali procul arcet, putredinemque egregie auertit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
