# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 25

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/25

III. Quoad victum inprimis vitentur cibi difficilioris conVictus convenions. coctionis duri, vt sunt carnes annosiores, infumatae, salsae & quae rancorem contraxerunt, pisces marini exsiccati, atque illi cibi, qui austerae & adstringentis sunt facultatis. Fugiant quoque scorbutici carnes pinguiores & quae ad putredinem inclinant, itemque dulcia, quae pro diuersitate succorum in primis viis stabulantium vel acescunt, vel lentorem contrahunt, viscerumque infarctus augent. Alia tamen ratio est cum passulis minoribus, quae ob blandam cum subtili acido dulcedinem laxant, emolliunt & acrimoniam humorum temperant. Si quid vero prae omnibus reliquis magnam meretur commendationem, certe est accommodata a pleniori victu abstinentia, seu magna in cibis sumendis moderatio, praesertim in subiectis voracioribus, pinguibus & sanguineo phlegmaticis; ideo quod nimia ciborum ingluuies foecunda plerumque sit prauorum succorum matrix. Potus conusEx potulentis ad nostri morbi genesin praesertim aquae niens. graues, stagnantes, facile putrescentes, turbidae conferunt; quare aquae potius purae, leues, nec salsedine, nec calcareo terrestri elemento imbutae, in quibus facile cibi coquuntur, ad potum debent eligi, & ex his cereuisiae coqui. Dici enim vix potest, quantum in locis septentrionem spectantibus noceant cereuisiae, ex insalubribus aquis confectae neque satis coctae, nec lupulo satis conditae; quae, dum facile acescunt & faeculentae euadunt, per minimos viscerum & excretoriorum meatus difficulter transeunt, magnamque insuper flatuum copiam ingenerant. Vina quoque austera, quae multum acidi in recessu fouent, omni modo vitare oportet; contra vero fragrantia & subtili spiritu animata, moderate sumta, insignem merentur commendationem. Splendent (Hosfm. Syst. T. IV. P. 5.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
